Keywords

chant
Choeur Grégorien de Paris
grégorien
offertoire
Hervé Lamy
Vir erat


Authorizations, license

Visible by: Everyone
All rights reserved

385 visits

Offertorium - Vir erat


Dominica XXI post Pentecosten / XXVII per annum.

Vir erat in terra nomine Iob, simplex et rectus, ac timens Deum: quem Satan petiit, ut tentaret: et data est ei potestas a Domino in facultate et in carne eius: perdiditque omnem substantiam ipsius, et filios: carnem quoque eius gravi ulcere vulneravit.
V. 1. Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, hec gravior appareret.
V. 2. Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam?
V. 3. Numquid fortitudo lapidum est fortitudo mea? Aut caro mea aenea est?
V. 4. Quoniam non revertetur oculus meus ut videam bona.

Choeur Grégorien de Paris - "Job" (1995)
(tous droits réservés - utilisation pédagogique uniquement)

Comments