De Alacri puella

Cantat amata Alacris philomela carmina digna -
corda ardore implens vocula blandula alit.

Ad Floram puellam

Quam pulchras conflaventis hyacinthea praeter
lumina laeta geris, bellula Flora, comas;
virgo venusta, mane, flos florum, floscule, mecum -
quem conflasti in me ne renuas animum!